1 et tu adsume planctum super principes
Israhel
2 et dices quare mater tua leaena inter
leones cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos
3 et eduxit unum de leunculis suis leo
factus est et didicit capere praedam hominemque comedere
4 et audierunt de eo gentes et non absque
vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti
5 quae cum vidisset quoniam infirmata est
et periit expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum
6 qui incedebat inter leones et factus est
leo didicit praedam capere et homines devorare
7 didicit viduas facere et civitates eorum
in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus
illius
8 et convenerunt adversum eum gentes
undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum
captus est
9 et miserunt eum in caveam in catenis
adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox
eius ultra super montes Israhel
10 mater tua quasi vinea in sanguine tuo super
aquam plantata fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis
11 et factae sunt ei virgae solidae in
sceptra dominantium et exaltata est statura eius inter frondes et vidit
altitudinem suam in multitudine palmitum suorum
12 et evulsa est in ira in terramque
proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt
virgae roboris eius ignis comedit eam
13 et nunc transplantata est in desertum in
terra invia et sitienti
14 et egressus est ignis de virga ramorum
eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum
dominantium planctus est et erit in planctum
|