1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam ad
Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israhel
3 et dices terrae Israhel haec dicit
Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in
te iustum et impium
4 pro eo autem quod occidi in te iustum et
impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro
ad aquilonem
5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus
eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem
6 et tu fili hominis ingemesce in
contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis
7 cumque dixerint ad te quare tu gemis
dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae
manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce
venit et fiet ait Dominus Deus
8 et factus est sermo Domini ad me dicens
9 fili hominis propheta et dices haec dicit
Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus
10 ut caedat victimas exacutus est ut
splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum
11 et dedi eum ad levigandum ut teneatur
manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis
12 clama et ulula fili hominis quia hic
factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio
traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur
13 quia probatus est et hoc cum sceptrum
subverterit et non erit dicit Dominus Deus
14 tu ergo fili hominis propheta et percute
manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic
est gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facit
15 et corde tabescere et multiplicat ruinas
in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum
amicti ad caedem
16 exacuere vade ad dextram sive ad
sinistram quocumque faciei tuae est appetitus
17 quin et ego plaudam manu ad manum et implebo
indignationem meam ego Dominus locutus sum
18 et factus est sermo Domini ad me dicens
19 et tu fili hominis pone tibi duas vias ut
veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet
coniecturam in capite viae civitatis coniciet
20 viam pones ut veniat gladius ad
Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimam
21 stetit enim rex Babylonis in bivio in
capite duarum viarum divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit
idola exta consuluit
22 ad dextram eius facta est divinatio
super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu
ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut aedificet munitiones
23 eritque quasi consulens frustra
oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur
iniquitatis ad capiendum
24 idcirco haec dicit Dominus Deus pro
eo quod recordati estis iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes
vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo
inquam quod recordati estis manu capiemini
25 tu autem profane impie dux Israhel
cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinita
26 haec dicit Dominus Deus aufer
cidarim tolle coronam nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem
humiliavit
27 iniquitatem iniquitatem iniquitatem
ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei
28 et tu fili hominis propheta et dic
haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro
mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas
29 cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia
ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore
iniquitatis praefinita
30 revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus
es in terra nativitatis tuae iudicabo te
31 et effundam super te indignationem meam in igne
furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et
fabricantium interitum
32 igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terrae
oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum
|