1 et
factum est verbum Domini ad me dicens
2 et tu fili hominis num iudicas num iudicas
civitatem sanguinum
3 et ostendes ei omnes abominationes suas et dices
haec dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat
tempus eius et quae fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur
4 in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et
in idolis tuis quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et
adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et
inrisionem universis terris
5 quae iuxta sunt et quae procul a te
triumphabunt de te sordida nobilis grandis interitu
6 ecce principes Israhel singuli in brachio suo
fuerunt in te ad effundendum sanguinem
7 patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te
advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te
8 sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea
polluistis
9 viri detractores fuerunt in te ad effundendum
sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui
10 verecundiora patris discoperuerunt in te
inmunditiam menstruatae humiliaverunt in te
11 et unusquisque in uxorem proximi sui operatus
est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam
filiam patris sui oppressit in te
12 munera acceperunt apud te ad effundendum
sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris
meique oblita es ait Dominus Deus
13 ecce conplosi manus meas super avaritiam
tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui
14 numquid sustinebit cor tuum aut
praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum
et faciam
15 et dispergam te in nationes et ventilabo
te in terras et deficere faciam inmunditiam tuam a te
16 et possidebo te in conspectu gentium et
scies quia ego Dominus
17 et factum est verbum Domini ad me dicens
18 fili hominis versa est mihi domus Israhel
in scoriam omnes isti aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis
scoria argenti facti sunt
19 propterea haec dicit Dominus Deus eo quod
versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium
Hierusalem
20 congregatione argenti et aeris et ferri
et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum
sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos
21 et congregabo vos et succendam vos in
igne furoris mei et conflabimini in medio eius
22 ut conflatur argentum in medio fornacis
sic eritis in medio eius et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem
meam super vos
23 et factum est verbum Domini ad me dicens
24 fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non
conpluta in die furoris
25 coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo
rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt
viduas eius multiplicaverunt in medio illius
26 sacerdotes eius contempserunt legem meam et
polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et
inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos
suos et coinquinabar in medio eorum
27 principes eius in medio illius quasi lupi
rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare
sectanda lucra
28 prophetae autem eius liniebant eos absque
temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit
Dominus Deus cum Dominus non sit locutus
29 populi terrae calumniabantur calumniam et
rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant
calumnia absque iudicio
30 et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem
et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni
31 et effudi super eos indignationem meam in igne
irae meae consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus
|