1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 fili hominis loquere ad filios populi tui
et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terrae
virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem
3 et ille viderit gladium venientem super
terram et cecinerit bucina et adnuntiaverit populo
4 audiens autem quisquis ille est sonum
bucinae non se observaverit veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius
super caput eius erit
5 sonum bucinae audivit et non se
observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit
6 quod si speculator viderit gladium
venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque
gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est
sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram
7 et tu fili hominis speculatorem dedi te
domui Israhel audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me
8 si me dicente ad impium impie morte morieris non
fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua
morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram
9 si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis
convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur
porro tu animam tuam liberasti
10 tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel sic
locuti estis dicentes iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt et
in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus
11 dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo
mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis
vestris pessimis et quare moriemini domus Israhel
12 tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui
iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii
non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et iustus non
poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit
13 etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus
in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et
in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur
14 sin autem dixero impio morte morieris et egerit
paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam
15 pignus restituerit ille impius rapinamque
reddiderit in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita
vivet et non morietur
16 omnia peccata eius quae peccavit non inputabuntur
ei iudicium et iustitiam fecit vita vivet
17 et dixerunt filii populi tui non est aequi
ponderis via Domini et ipsorum via iniusta est
18 cum enim recesserit iustus a iustitia sua
feceritque iniquitatem morietur in eis
19 et cum recesserit impius ab impietate sua
feceritque iudicium et iustitiam vivet in eis
20 et dicitis non est recta via Domini
unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israhel
21 et factum est in duodecimo anno in
duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat
de Hierusalem dicens vastata est civitas
22 manus autem Domini facta fuerat ad me vespere
antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane et
aperto ore meo non silui amplius
23 et factum est verbum Domini ad me dicens
24 fili hominis qui habitant in ruinosis his
super humum Israhel loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate possedit
terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem
25 idcirco dices ad eos haec dicit Dominus
Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras
et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis
26 stetistis in gladiis vestris fecistis
abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate
possidebitis
27 haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus
vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis
tradetur ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste
morientur
28 et dabo terram in solitudinem et desertum
et deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod
nullus sit qui per eos transeat
29 et scient quia ego Dominus cum dedero
terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati
sunt
30 et tu fili hominis filii populi tui qui
loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir
ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino
31 et veniunt ad te quasi si ingrediatur
populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt
eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor
eorum
32 et es eis quasi carmen musicum quod suavi
dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea
33 et cum venerit quod praedictum est ecce
enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos
|