1 et factum est verbum Domini ad me dicens
2 fili hominis propheta de pastoribus
Israhel propheta et dices pastoribus haec dicit Dominus Deus vae pastoribus
Israhel qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus
3 lac comedebatis et lanis operiebamini et
quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis
4 quod infirmum fuit non consolidastis et
quod aegrotum non sanastis quod fractum est non alligastis et quod abiectum est
non reduxistis quod perierat non quaesistis sed cum austeritate imperabatis eis
et cum potentia
5 et dispersae sunt oves meae eo quod non
esset pastor et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae
sunt
6 erraverunt greges mei in cunctis montibus
et in universo colle excelso et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges
mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret
7 propterea pastores audite verbum Domini
8 vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti
sunt greges mei in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri
eo quod non esset pastor neque enim quaesierunt pastores gregem meum sed
pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant
9 propterea pastores audite verbum Domini
10 haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse super
pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non
pascant gregem nec pascant amplius pastores semet ipsos et liberabo gregem meum
de ore eorum et non erunt ultra eis in escam
11 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse
requiram oves meas et visitabo eas
12 sicut visitat pastor gregem suum in die quando
fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo
eas de omnibus locis quo dispersae fuerant in die nubis et caliginis
13 et educam eas de populis et congregabo
eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israhel
in rivis et in cunctis sedibus terrae
14 in pascuis uberrimis pascam eas et in
montibus excelsis Israhel erunt pascuae eorum ibi requiescent in herbis
virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israhel
15 ego pascam oves meas et ego eas
accubare faciam dicit Dominus Deus
16 quod perierat requiram et quod
abiectum erat reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat
consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in iudicio
17 vos autem greges mei haec dicit
Dominus Deus ecce ego iudico inter pecus et pecus arietum et hircorum
18 nonne satis vobis erat pascuam
bonam depasci insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus
vestris et cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis
19 et oves meae his quae conculcata
pedibus vestris fuerant pascebantur et quae pedes vestri turbaverant haec
bibebant
20 propterea haec dicit Dominus Deus ad
eos ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum
21 pro eo quod lateribus et umeris
inpingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec
dispergerentur foras
22 salvabo gregem meum et non erit
ultra in rapinam et iudicabo inter pecus et pecus
23 et suscitabo super ea pastorem unum
qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem
24 ego autem Dominus ero eis in Deum
et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum
25 et faciam cum eis pactum pacis et cessare
faciam bestias pessimas de terra et qui habitant in deserto securi dormient in
saltibus
26 et ponam eos in circuitu collis mei
benedictionem et deducam imbrem in tempore suo pluviae benedictionis erunt
27 et dabit lignum agri fructum suum et
terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego
Dominus cum contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu imperantium
sibi
28 et non erunt ultra in rapinam gentibus
neque bestiae terrae devorabunt eos sed habitabunt confidenter absque ullo
terrore
29 et suscitabo eis germen nominatum et non
erunt ultra inminuti fame in terra neque portabunt amplius obprobria gentium
10 et scient quia ego Dominus Deus eorum cum
eis et ipsi populus meus domus Israhel ait Dominus Deus
11 vos autem greges mei greges pascuae meae
homines estis et ego Dominus Deus vester dicit Dominus Deus
|