1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam adversum
montem Seir et prophetabis de eo et dices illi
3 haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te
mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum
4 urbes tuas demoliar et tu desertus eris
et scies quia ego Dominus
5 eo quod fueris inimicus sempiternus et
concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in
tempore iniquitatis extremae
6 propterea vivo ego dicit Dominus Deus
quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis
sanguis persequetur te
7 et dabo montem Seir desolatum et desertum
et auferam de eo euntem et redeuntem
8 et implebo montes eius occisorum suorum
in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio
cadent
9 in solitudines sempiternas tradam te et
civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus
10 eo quod dixeris duae gentes et duae
terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi
11 propterea vivo ego dicit Dominus Deus
quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos
et notus efficiar per eos cum te iudicavero
12 et scies quia ego Dominus audivi universa
obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati
sunt ad devorandum
13 et insurrexistis super me ore vestro et
rogastis adversum me verba vestra ego audivi
14 haec dicit Dominus Deus laetante universa
terra in solitudinem te redigam
15 sicuti gavisus es super hereditatem domus
Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et
Idumea omnis et scient quia ego Dominus
|