1 facta est super me manus Domini et eduxit
me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus
2 et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa
valde super faciem campi siccaque vehementer
3 et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa
ista et dixi Domine Deus tu nosti
4 et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et
dices eis ossa arida audite verbum Domini
5 haec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego
intromittam in vos spiritum et vivetis
6 et dabo super vos nervos et succrescere faciam
super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et
vivetis et scietis quia ego Dominus
7 et prophetavi sicut praeceperat mihi factus est
autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa
unumquodque ad iuncturam suam
8 et vidi et ecce super ea nervi et carnes
ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant
9 et dixit ad me vaticinare ad spiritum
vaticinare fili hominis et dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus a quattuor
ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant
10 et prophetavi sicut praeceperat mihi et
ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos
exercitus grandis nimis valde
11 et dixit ad me fili hominis ossa haec
universa domus Israhel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes
nostra et abscisi sumus
12 propterea vaticinare et dices ad eos haec
dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris
vestris populus meus et inducam vos in terram Israhel
13 et scietis quia ego Dominus cum aperuero
sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus
14 et dedero spiritum meum in vobis et
vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego
Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus
15 et factus est sermo Domini ad me dicens
16 et tu fili hominis sume tibi lignum unum
et scribe super illud Iudae et filiorum Israhel sociis eius et tolle lignum
alterum et scribe super eum Ioseph lignum Ephraim et cunctae domui Israhel
sociorumque eius
17 et adiunge illa unum ad alterum tibi in
lignum unum et erunt in unionem in manu tua
18 cum autem dixerint ad te filii populi tui
loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis
19 loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus ecce
ego adsumam lignum Ioseph quod est in manu Ephraim et tribus Israhel quae
iunctae sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda et faciam eas in lignum unum
et erunt unum in manu eius
20 erunt autem ligna super quae scripseris in manu
tua in oculis eorum
21 et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego
adsumam filios Israhel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos
undique et adducam eos ad humum suam
22 et faciam eos gentem unam in terra in montibus
Israhel et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duae gentes nec
dividentur amplius in duo regna
23 neque polluentur ultra in idolis suis et
abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de
universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi
populus et ego ero eis Deus
24 et servus meus David rex super eos et
pastor unus erit omnium eorum in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea
custodient et facient ea
25 et habitabunt super terram quam dedi
servo meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi
et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus
meus princeps eorum in perpetuum
26 et percutiam illis foedus pacis pactum
sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem
meam in medio eorum in perpetuum
27 et erit tabernaculum meum in eis et ero eis
Deus et ipsi erunt mihi populus
28 et scient gentes quia ego Dominus
sanctificator Israhel cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum
|