1 tu autem fili hominis vaticinare adversum
Gog et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis
Mosoch et Thubal
2 et circumagam te et seducam te et
ascendere faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes Israhel
3 et percutiam arcum tuum in manu sinistra
tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam
4 super montes Israhel cades tu et omnia
agmina tua et populi qui sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis
terrae dedi te devorandum
5 super faciem agri cades quia ego locutus
sum ait Dominus Deus
6 et emittam ignem in Magog et in his qui
habitant in insulis confidenter et scient quia ego Dominus
7 et nomen sanctum meum notum faciam in
medio populi mei Israhel et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient
gentes quia ego Dominus Sanctus Israhel
8 ecce venit et factum est ait Dominus Deus
haec est dies de qua locutus sum
9 et egredientur habitatores de civitatibus
Israhel et succendent et conburent arma clypeum et hastas arcum et sagittas et
baculos manus et contos et succendent ea igne septem annis
10 et non portabunt ligna de regionibus
neque succident de saltibus quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos
quibus praedae fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus
11 et erit in die illa dabo Gog locum
nominatum sepulchrum in Israhel vallem Viatorum ad orientem maris quae
obstupescere facit praetereuntes et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem
eius et vocabitur vallis Multitudinis Gog
12 et sepelient eos domus Israhel ut mundent
terram septem mensibus
13 sepeliet autem omnis populus terrae et
erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus
14 et viros iugiter constituent lustrantes
terram qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae ut
emundent eam post menses autem septem quaerere incipient
15 et circumibunt peragrantes terram cumque
viderint os hominis statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud
pollinctores in valle Multitudinis Gog
16 nomen autem civitatis Amona et mundabunt
terram
17 tu ergo fili hominis haec dicit Dominus
Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite
properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam
grandem super montes Israhel ut comedatis carnes et bibatis sanguinem
18 carnes fortium comedetis et sanguinem
principum terrae bibetis arietum agnorum et hircorum taurorumque altilium et
pinguium omnium
19 et comedetis adipem in saturitate et
bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis
20 et saturabimini super mensam meam de equo
et de equite forti et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus
21 et ponam gloriam meam in gentibus et
videbunt omnes gentes iudicium meum quod fecerim et manum meam quam posuerim
super eos
22 et scient domus Israhel quia ego Dominus
Deus eorum a die illa et deinceps
23 et scient gentes quoniam in iniquitate
sua capta sit domus Israhel eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam
ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi
24 iuxta inmunditiam eorum et scelus feci
eis et abscondi faciem meam ab illis
25 propterea haec dicit Dominus Deus nunc
reducam captivitatem Iacob et miserebor omnis domus Israhel et adsumam zelum
pro nomine sancto meo
26 et portabunt confusionem suam et omnem
praevaricationem quam praevaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua
confidenter neminem formidantes
27 et reduxero eos de populis et
congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in
oculis gentium plurimarum
28 et scient quia ego Dominus Deus eorum eo
quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam et non
dereliquerim quemquam ex eis ibi
29 et non abscondam ultra faciem meam ab eis
eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israhel ait Dominus Deus
|