1 in vicesimo et quinto anno transmigrationis
nostrae in exordio anni decima mensis quartodecimo anno postquam percussa est civitas
in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc
2 in visionibus Dei adduxit me in terram Israhel et
dimisit me super montem excelsum nimis super quem erat quasi aedificium
civitatis vergentis ad austrum
3 et introduxit me illuc et ecce vir cuius erat
species quasi species aeris et funiculus lineus in manu eius et calamus
mensurae in manu eius stabat autem in porta
4 et locutus est ad me idem vir fili hominis vide
oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam
tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides
domui Israhel
5 et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique
et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo et mensus est
latitudinem aedificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno
6 et venit ad portam quae respiciebat viam
orientalem et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno
latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine
7 et thalamum uno calamo in longum et uno calamo in
latum et inter thalamos quinque cubitos
8 et limen portae iuxta vestibulum portae
intrinsecus calamo uno
9 et mensus est vestibulum portae octo cubitorum et
frontem eius duobus cubitis vestibulum autem portae erat intrinsecus
10 porro thalami portae ad viam orientalem tres hinc
et tres inde mensura una trium et mensura una frontium ex utraque parte
11 et mensus est latitudinem liminis portae decem
cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum
12 et marginem ante thalamos cubiti unius et cubitus
unus finis utrimque thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde
13 et mensus est portam a tecto thalami usque ad
tectum eius latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra ostium
14 et fecit frontes per sexaginta cubitos et ad
frontem atrium portae undique per circuitum
15 et ante faciem portae quae pertingebat usque ad
faciem vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos
16 et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus
eorum quae erant intra portam undique per circuitum similiter autem erant et in
vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus et ante frontes pictura palmarum
17 et eduxit me ad atrium exterius et ecce
gazofilacia et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum triginta
gazofilacia in circuitu pavimenti
18 et pavimentum in fronte portarum secundum
longitudinem portarum erat inferius
19 et mensus est latitudinem a facie portae
inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad
orientem et ad aquilonem
20 portam quoque quae respiciebat viam aquilonis
atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine
21 et thalamos eius tres hinc et tres inde et
frontem eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris quinquaginta
cubitorum longitudinem eius et latitudinem viginti quinque cubitorum
22 fenestrae autem eius et vestibulum et scalpturae
secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem et septem graduum erat
ascensus eius et vestibulum ante eam
23 et porta atrii interioris contra portam aquilonis
et orientalem et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos
24 et duxit me ad viam australem et ecce
porta quae respiciebat ad austrum et mensus est frontem eius et vestibulum eius
iuxta mensuras superiores
25 et fenestras eius et vestibula in
circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et
latitudine viginti quinque cubitorum
26 et in gradibus septem ascendebatur ad eam
et vestibulum ante fores eius et celatae palmae erant una hinc et altera inde
in fronte eius
27 et porta atrii interioris in via australi et
mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos
28 et introduxit me in atrium interius ad portam
australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores
29 thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius
hisdem mensuris et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu quinquaginta
cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos
30 et vestibulum per gyrum longitudine viginti
quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum
31 et vestibulum eius ad atrium exterius et palmas
eius in fronte et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam
32 et introduxit me in atrium interius per viam
orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores
33 thalamum eius et frontem eius et vestibula eius
sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudine
quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum
34 et vestibulum eius id est atrii
exterioris et palmae celatae in fronte eius hinc et inde et in octo gradibus
ascensus eius
35 et introduxit me ad portam quae
respiciebat ad aquilonem et mensus est secundum mensuras superiores
36 thalamum eius frontem eius vestibulum
eius et fenestras eius per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum et
latitudine viginti quinque cubitorum
37 vestibulum eius in atrium exterius et
celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus
eius
38 et per singula gazofilacia ostium in frontibus
portarum ibi lavabunt holocaustum
39 et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae
mensae inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto
40 et ad latus exterius quod ascendit ad ostium
portae quae pergit ad aquilonem duae mensae et ad latus alterum ante vestibulum
portae duae mensae
41 quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde per
latera portae octo mensae erunt super quas immolabunt
42 quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus
quadris extructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti
unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus
immolatur holocaustum et victima
43 et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus
per circuitum super mensas autem carnes oblationis
44 et extra portam interiorem gazofilacia cantorum
in atrio interiori quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem et
facies eorum contra viam australem una ex latere portae orientalis quae
respiciebat ad viam aquilonis
45 et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit
viam meridianam sacerdotum qui excubant in custodiis templi
46 porro gazofilacium quod respicit ad viam
aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii
Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei
47 et mensus est atrium longitudine centum cubitorum
et latitudine centum cubitorum per quadrum et altare ante faciem templi
48 et introduxit me in vestibulum templi et mensus
est vestibulum quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem
portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde
49 longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et
latitudinem undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad eam et columnae
erant in frontibus una hinc et altera inde
|