1 et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem
2 et ecce gloria Dei Israhel ingrediebatur per viam
orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a
maiestate eius
3 et vidi visionem secundum speciem quam videram
quando venit ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram
iuxta fluvium Chobar et cecidi super faciem meam
4 et maiestas Domini ingressa est templum per viam
portae quae respiciebat ad orientem
5 et levavit me spiritus et introduxit me
in atrium interius et ecce repleta erat gloria Domini domus
6 et audivi loquentem ad me de domo et vir
qui stabat iuxta me
7 dixit ad me fili hominis locus solii mei
et locus vestigiorum pedum meorum ubi habito in medio filiorum Israhel in
aeternum et non polluent ultra domus Israhel nomen sanctum meum ipsi et reges
eorum in fornicationibus suis et in ruinis regum suorum et in excelsis
8 qui fabricati sunt limen suum iuxta limen
meum et postes suos iuxta postes meos et murus erat inter me et eos et
polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod
consumpsi eos in ira mea
9 nunc ergo repellant procul fornicationem suam et
ruinas regum suorum a me et habitabo in medio eorum semper
10 tu autem fili hominis ostende domui
Israhel templum et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam
11 et erubescant ex omnibus quae fecerunt
figuram domus et fabricae eius exitus et introitus et omnem descriptionem eius
et universa praecepta eius cunctumque ordinem eius et omnes leges eius ostende
eis et scribes in oculis eorum et custodiant omnes descriptiones eius et
praecepta illius et faciant ea
12 ista est lex domus in summitate montis
omnes fines eius in circuitu sanctum sanctorum est haec ergo est lex domus
13 istae autem mensurae altaris in cubito
verissimo qui habebat cubitum et palmum in sinu eius erat cubitus et cubitus in
latitudine et definitio usque ad labium eius in circuitu palmus unus haec
quoque erat fossa altaris
14 et de sinu terrae usque ad crepidinem
novissimam duo cubiti et latitudo cubiti unius et a crepidine maiori usque ad
crepidinem minorem quattuor cubiti et latitudo unius cubiti
15 ipse autem arihel quattuor cubitorum et
ab arihel usque sursum cornua quattuor
16 et arihel duodecim cubitorum in
longitudine per duodecim cubitos latitudinis quadrangulatum aequis lateribus
17 et crepido quattuordecim cubitorum
longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis eius et corona
in circuitu eius dimidii cubitus et sinus eius unius cubiti per circuitum
gradus autem eius versi ad orientem
18 et dixit ad me fili hominis haec dicit
Dominus Deus hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut
offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis
19 et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de
semine Sadoc qui accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de
armento pro peccato
20 et adsumens de sanguine eius pones super
quattuor cornua eius et super quattuor angulos crepidinis et super coronam in
circuitu et mundabis illud et expiabis
21 et tolles vitulum qui oblatus
fuerit pro peccato et conbures illum in separato loco domus extra sanctuarium
22 et in die secunda offeres hircum
caprarum inmaculatum pro peccato et expiabunt altare sicut expiaverunt in
vitulo
23 cumque conpleveris expians illud
offeres vitulum de armento inmaculatum et arietem de grege inmaculatum
24 et offeres eos in conspectu Domini et
mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino
25 septem diebus facies hircum pro
peccato cotidie et vitulum de armento et arietem de pecoribus inmaculatos
offerent
26 septem diebus expiabunt altare et
mundabunt illud et implebunt manum eius
27 expletis autem diebus in die octava
et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et quae pro pace
offerunt et placatus ero vobis ait Dominus Deus
|