1 cumque coeperitis terram dividere sortito separate
primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et
latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino eius per circuitum
2 et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per
quingentos quadrifariam per circuitum et quinquaginta cubitis in suburbana eius
per gyrum
3 et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti
quinque milium et latitudinem decem milium et in ipso erit templum sanctumque
sanctorum
4 sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris
sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus in domos et in
sanctuarium sanctitatis
5 viginti quinque autem milia longitudinis et decem
milia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui ipsi possidebunt viginti
gazofilacia
6 et possessionem civitatis dabitis quinque milia
latitudinis et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem
sanctuarii omni domui Israhel
7 principi quoque hinc et inde in separationem
sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii
et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere
orientis usque ad orientem longitudinem autem iuxta unamquamque partium a
termino occidentali usque ad terminum orientalem
8 de terra erit ei possessio in Israhel et non
depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israhel
secundum tribus eorum
9 haec dicit Dominus Deus sufficiat vobis
principes Israhel iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam
facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus
10 statera iusta et oephi iustum et batus
iustus erit vobis
11 oephi et batus aequalia et unius mensurae
erunt ut capiat decimam partem chori batus et decimam partem chori oephi iuxta
mensuram chori erit aequa libratio eorum
12 siclus autem viginti obolos habeat porro viginti
sicli et viginti quinque sicli et quindecim sicli minam facient
13 et haec sunt primitiae quas tolletis sextam
partem oephi de choro frumenti et sextam partem oephi de choro hordei
14 mensura quoque olei batus olei decima pars chori
est et decem bati chorum faciunt quia decem bati implent chorum
15 et arietem unum de grege ducentorum de his quae
nutriunt Israhel in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad expiandum
pro eis ait Dominus Deus
16 omnis populus terrae tenebitur primitiis his
principi in Israhel
17 et super principem erunt holocausta et
sacrificium et libamina in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in
universis sollemnitatibus domus Israhel ipse faciat pro peccato sacrificium et
holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israhel
18 haec dicit Dominus Deus in primo mense una mensis
sumes vitulum de armento inmaculatum et expiabis sanctuarium
19 et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro
peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et
in postibus portae atrii interioris
20 et sic facies in septima mensis pro
unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est et expiabitis pro domo
21 in primo mense quartadecima die mensis
erit vobis paschae sollemnitas septem diebus azyma comedentur
22 et faciet princeps in die illa pro se et pro
universo populo terrae vitulum pro peccato
23 et in septem dierum sollemnitate faciet
holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes inmaculatos cotidie septem
diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie
24 et sacrificium oephi per vitulum et oephi per
arietem faciet et olei hin per singula oephi
25 septimo mense quintadecima die mensis in
sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam
pro holocausto et in sacrificio et in oleo
|