1 haec dicit Dominus Deus porta atrii interioris
quae respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem
sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur
2 et intrabit princeps per viam vestibuli portae de
foris et stabit in limine portae et facient sacerdotes holocaustum eius et
pacifica eius et adorabit super limen portae et egredietur porta autem non
claudetur usque ad vesperam
3 et adorabit populus terrae ad ostium
portae illius in sabbatis et in kalendis coram Domino
4 holocaustum autem hoc offeret princeps
Domino in die sabbati sex agnos inmaculatos et arietem inmaculatum
5 et sacrificium oephi per arietem agnis
autem sacrificium quod dederit manus eius et olei hin per singula oephi
6 in die autem kalendarum vitulum de
armento inmaculatum et sex agni et arietes inmaculati erunt
7 et oephi per vitulum oephi quoque per
arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin
per singula oephi
8 cumque ingressurus est princeps per viam vestibuli
portae ingrediatur et per eandem viam exeat
9 et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini
in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per
viam portae meridianae porro qui ingreditur per viam portae meridianae
egrediatur per viam portae aquilonis non revertetur per viam portae per quam
ingressus est sed e regione illius egredietur
10 princeps autem in medio eorum cum ingredientibus
ingredietur et cum egredientibus egredietur
11 et in nundinis et in sollemnitatibus erit
sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem agnis autem erit sacrificium
sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi
12 cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum
aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quae respicit ad orientem et
faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et
egredietur claudeturque porta postquam exierit
13 et agnum eiusdem anni inmaculatum faciet
holocaustum cotidie Domino semper mane faciet illud
14 et sacrificium faciet super eo cata mane mane
sextam partem oephi et de oleo tertiam partem hin ut misceatur similae
sacrificium Domino legitimum iuge atque perpetuum
15 faciet agnum et sacrificium et oleum cata mane
mane holocaustum sempiternum
16 haec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum
alicui de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea
hereditarie
17 si autem dederit legatum de hereditate sua uni
servorum suorum erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad
principem hereditas autem eius filiis eius erit
18 et non accipiet princeps de hereditate
populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua
hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a
possessione sua
19 et introduxit me per ingressum qui erat
ex latere portae in gazofilacia sanctuarii ad sacerdotes quae respiciebant ad
aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem
20 et dixit ad me iste est locus ubi coquent
sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant
in atrio exteriori et sanctificetur populus
21 et eduxit me in atrium exterius et
circumduxit me per quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii
atriola singula per angulos atrii
22 in quattuor angulos atrii atriola disposita
quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum mensurae unius quattuor
erant
23 et paries per circuitum ambiens quattuor
atriola et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum
24 et dixit ad me haec est domus culinarum
in qua coquent ministri domus Domini victimas populi
|