1 et convertit me ad portam domus et ecce
aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus
respiciebat ad orientem aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad
meridiem altaris
2 et eduxit me per viam portae aquilonis et
convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem
et ecce aquae redundantes a latere dextro
3 cum egrederetur vir ad orientem qui
habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per
aquam usque ad talos
4 rursumque mensus est mille et transduxit
me per aquam usque ad genua
5 et mensus est mille et transduxit me per
aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire
quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari
6 et dixit ad me certe vidisti fili hominis
et duxit me et convertit ad ripam torrentis
7 cumque me convertissem ecce in ripa torrentis
ligna multa nimis ex utraque parte
8 et ait ad me aquae istae quae egrediuntur
ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et
exibunt et sanabuntur aquae
9 et omnis anima vivens quae serpit
quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint
illuc aquae istae et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens
10 vivent et stabunt super illa piscatores
ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt
piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiae
11 in litoribus autem eius et in palustribus non
sanabuntur quia in salinas dabuntur
12 et super torrentem orietur in ripis eius ex
utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet
fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de
sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad
medicinam
13 haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo
possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum
habet
14 possidebitis autem eam singuli aeque ut frater
suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis
in possessionem
15 hic est autem terminus terrae ad plagam
septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus Sadada
16 Emath Berotha Sabarim quae est inter terminum
Damasci et confinium Emath domus Atticon quae est iuxta terminos Auran
17 et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon
terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem
septentrionalis
18 porro plaga orientalis de medio Auran et de medio
Damasci et de medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis disterminans ad
mare orientale metiemini etiam plagam orientalem
19 plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad
aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad
meridiem australis
20 et plaga maris mare magnum a confinio per
directum donec venias Emath haec est plaga maris
21 et dividetis terram istam vobis per
tribus Israhel
22 et mittetis eam in hereditatem vobis et
advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis
sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio
tribuum Israhel
23 in tribu autem quacumque fuerit advena
ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus
|