1 anno tertio regni Ioachim regis Iuda venit
Nabuchodonosor rex Babylonis Hierusalem et obsedit eam
2 et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem
Iudae et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum
dei sui et vasa intulit in domum thesauri dei sui
3 et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum
suorum ut introduceret de filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum
4 pueros in quibus nulla esset macula
decoros forma et eruditos omni sapientia cautos scientia et doctos disciplina
et qui possent stare in palatio regis ut doceret eos litteras et linguam
Chaldeorum
5 et constituit eis rex annonam per
singulos dies de cibis suis et de vino unde bibebat ipse ut enutriti tribus
annis postea starent in conspectu regis
6 fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda
Danihel Ananias Misahel et Azarias
7 et inposuit eis praepositus eunuchorum
nomina Daniheli Balthasar et Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago
8 proposuit autem Danihel in corde suo ne
pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum
praepositum ne contaminaretur
9 dedit autem Deus Daniheli gratiam et
misericordiam in conspectu principis eunuchorum
10 et ait princeps eunuchorum ad Danihel
timeo ego dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit
vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris
condemnabitis caput meum regi
11 et dixit Danihel ad Malassar quem
constituerat princeps eunuchorum super Danihel Ananiam Misahel et Azariam
12 tempta nos obsecro servos tuos diebus
decem et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum
13 et contemplare vultus nostros et vultus
puerorum qui vescuntur cibo regio et sicut videris facies cum servis tuis
14 qui audito sermone huiuscemodi temptavit eos
diebus decem
15 post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores
et corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio
16 porro Malassar tollebat cibaria et vinum potus
eorum dabatque eis legumina
17 pueris autem his dedit Deus scientiam et
disciplinam in omni libro et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium
visionum et somniorum
18 conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut
introducerentur introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu
Nabuchodonosor
19 cumque locutus eis fuisset rex non sunt
inventi de universis tales ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et steterunt
in conspectu regis
20 et omne verbum sapientiae et intellectus
quod sciscitatus est ab eis rex invenit in eis decuplum super cunctos ariolos
et magos qui erant in universo regno eius
21 fuit autem Danihel usque ad annum
primum Cyri regis
|