1 in anno secundo regni Nabuchodonosor
vidit Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius
fugit ab eo
2 praecepit ergo rex ut convocarentur
arioli et magi et malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum
venissent steterunt coram rege
3 et dixit ad eos rex vidi somnium et
mente confusus ignoro quid viderim
4 responderuntque Chaldei regi
syriace rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis et interpretationem
eius indicabimus
5 et respondens rex ait Chaldeis sermo
recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos
et domus vestrae publicabuntur
6 si autem somnium et coniecturam eius
narraveritis praemia et dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur
et interpretationem eius indicate mihi
7 responderunt secundo atque dixerunt rex
somnium dicat servis suis et interpretationem illius indicabimus
8 respondit rex et ait certo novi quia
tempus redimitis scientes quod recesserit a me sermo
9 si ergo somnium non indicaveritis mihi
una est de vobis sententia quod interpretationem quoque fallacem et deceptione
plenam conposueritis ut loquamini mihi donec tempus pertranseat somnium itaque
dicite mihi ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini
10 respondentes ergo Chaldei coram rege
dixerunt non est homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed
neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni
ariolo et mago et Chaldeo
11 sermo enim quem tu rex quaeris gravis est
nec repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis
quorum non est cum hominibus conversatio
12 quo audito rex in furore et in ira magna
praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis
13 et egressa sententia sapientes
interficiebantur quaerebaturque Danihel et socii eius ut perirent
14 tunc Danihel requisivit de lege atque
sententia ab Arioch principe militiae regis qui egressus fuerat ad
interficiendos sapientes Babylonis
15 et interrogavit eum qui a rege acceperat
potestatem quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa
cum ergo rem indicasset Arioch Daniheli
16 Danihel ingressus rogavit regem ut tempus
daret sibi ad solutionem indicandam regi
17 et ingressus est domum suam Ananiaeque
Misaheli et Azariae sociis suis indicavit negotium
18 ut quaererent misericordiam a facie Dei
caeli super sacramento isto et non perirent Danihel et socii eius cum ceteris
sapientibus Babylonis
19 tunc Daniheli per visionem nocte
mysterium revelatum est et Danihel benedixit Deo caeli
20 et locutus ait sit nomen Domini
benedictum a saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt
21 et ipse mutat tempora et aetates
transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam
intellegentibus disciplinam
22 ipse revelat profunda et abscondita et
novit in tenebris constituta et lux cum eo est
23 tibi Deus patrum meorum confiteor teque
laudo quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae
rogavimus te quia sermonem regis aperuisti nobis
24 post haec Danihel ingressus ad Arioch
quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis sic ei locutus est
sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis et solutionem regi
enarrabo
25 tunc Arioch festinus introduxit Danihelem
ad regem et dixit ei inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui
solutionem regi adnuntiet
26 respondit rex et dixit Daniheli cuius
nomen erat Balthasar putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et
interpretationem eius
27 et respondens Danihel coram rege ait
mysterium quod rex interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt
indicare regi
28 sed est Deus in caelo revelans mysteria
qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus
somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt
29 tu rex cogitare coepisti in stratu tuo
quid esset futurum post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura
sunt
30 mihi quoque non in sapientia quae est in
me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut
interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tuae scires
31 tu rex videbas et ecce quasi statua una
grandis statua illa magna et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius
erat terribilis
32 huius statuae caput ex auro optimo erat
pectus autem et brachia de argento porro venter et femora ex aere
33 tibiae autem ferreae pedum quaedam pars
erat ferrea quaedam fictilis
34 videbas ita donec abscisus est lapis sine
manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit
eos
35 tunc contrita sunt pariter ferrum testa
aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt
vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam
factus est mons magnus et implevit universam terram
36 hoc est somnium interpretationem quoque
eius dicemus coram te rex
37 tu rex regum es et Deus caeli regnum
fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi
38 et omnia in quibus habitant filii hominum
et bestiae agri volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa
constituit tu es ergo caput aureum
39 et post te consurget regnum aliud minus
te et regnum tertium aliud aereum quod imperabit universae terrae
40 et regnum quartum erit velut ferrum
quomodo ferrum comminuit et domat omnia sic comminuet omnia haec et conteret
41 porro quia vidisti pedum et digitorum
partem testae figuli et partem ferream regnum divisum erit quod tamen de plantario
ferri orietur secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto
42 et digitos pedum ex parte ferreos et ex
parte fictiles ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum
43 quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto
commiscebuntur quidem humano semine sed non adherebunt sibi sicuti ferrum
misceri non potest testae
44 in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus
caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non
tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum
45 secundum quod vidisti quod de monte
abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et
argentum et aurum Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum
est somnium et fidelis interpretatio eius
46 tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem
suam et Danihelum adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei
47 loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus
vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti
aperire sacramentum hoc
48 tunc rex Danihelum in sublime extulit et
munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes
provincias Babylonis et praefectum magistratuum super cunctos sapientes
Babylonis
49 Danihel autem postulavit a rege et
constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac Misac et Abdenago ipse autem
Danihel erat in foribus regis
|