1 verbum Domini quod factum est ad Osee
filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus
Hieroboam filii Ioas regis Israhel
2 principium loquendi Dominum in Osee
et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios
fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino
3 et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim
et concepit et peperit filium
4 et dixit Dominus ad eum voca nomen eius
Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum
Hieu et quiescere faciam regnum domus Israhel
5 et in illa die conteram arcum Israhel in
valle Hiezrahel
6 et concepit adhuc et peperit filiam et
dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri
domui Israhel sed oblivione obliviscar eorum
7 et domui Iuda miserebor et salvabo eos in
Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et
in equitibus
8 et ablactavit eam quae erat absque
misericordia et concepit et peperit filium
9 et dixit voca nomen eius Non populus meus
quia vos non populus meus et ego non ero vester
10 et erit numerus filiorum Israhel quasi
harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi
dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis
11 et congregabuntur filii Iuda et filii
Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus
dies Hiezrahel
|