1 audite hoc sacerdotes et adtendite
domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus
facti estis speculationi et rete expansum super Thabor
2 et victimas declinastis in
profundum et ego eruditor omnium eorum
3 ego scio Ephraim et Israhel non est
absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
4 non dabunt cogitationes suas ut
revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et
Dominum non cognoverunt
5 et respondebit arrogantia Israhel in
facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum
eis
6 in gregibus suis et in armentis suis
vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis
7 in Domino praevaricati sunt quia filios
alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis
8 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama
ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin
9 Ephraim in desolatione erit in die
correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem
10 facti sunt principes Iuda quasi
adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam
11 calumniam patiens Ephraim fractus iudicio
quoniam coepit abire post sordem
12 et ego quasi tinea Ephraim et quasi
putredo domui Iuda
13 et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum
suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit
sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum
14 quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi
catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
15 vadens revertar ad locum meum donec
deficiatis et quaeratis faciem meam
|