1 in tribulatione sua mane consurgunt ad me
venite et revertamur ad Dominum
2 quia ipse cepit et sanabit nos percutiet
et curabit nos
3 vivificabit nos post duos dies in die
tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut
cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet
quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae
4 quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda
misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens
5 propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in
verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur
6 quia misericordiam volui et non sacrificium et
scientiam Dei plus quam holocausta
7 ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi
praevaricati sunt in me
8 Galaad civitas operantium idolum subplantata
sanguine
9 et quasi fauces virorum latronum particeps
sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt
10 in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes
Ephraim contaminatus est Israhel
11 sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem
populi mei
|