1 vitis frondosa Israhel fructus adaequatus
est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem
terrae suae exuberavit simulacris
2 divisum est cor eorum nunc interibunt
ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum
3 quia nunc dicent non est rex nobis non
enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis
4 loquimini verba visionis inutilis et
ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri
5 vaccas Bethaven coluerunt habitatores
Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum
exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo
6 siquidem et ipse in Assur delatus est
munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate
sua
7 transire fecit Samaria regem suum quasi spumam
super faciem aquae
8 et disperdentur excelsa idoli peccatum
Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite
nos et collibus cadite super nos
9 ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi
steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis
10 iuxta desiderium meum corripiam eos
congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas
11 Ephraim vitula docta diligere
trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim
arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob
12 seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae
innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit
vos iustitiam
13 arastis impietatem iniquitatem messuistis
comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium
tuorum
14 consurget tumultus in populo tuo et omnes
munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit
Baal in die proelii matre super filios adlisa
15 sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum
vestrarum
|