1 sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia
puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum
2 vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim
immolabant et simulacris sacrificabant
3 et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in
brachiis meis et nescierunt quod curarem eos
4 in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis
et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut
vesceretur
5 non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex
eius quoniam noluerunt converti
6 coepit gladius in civitatibus eius et consumet
electos eius et comedet capita eorum
7 et populus meus pendebit ad reditum meum iugum
autem inponetur ei simul quod non auferetur
8 quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel
quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum
pariter conturbata est paenitudo mea
9 non faciam furorem irae meae non convertar ut
disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non
ingrediar civitatem
10 post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet
quia ipse rugiet et formidabunt filii maris
11 et avolabunt quasi avis ex Aegypto et
quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit
Dominus
12 circumdedit me in negatione Ephraim et in
dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis
|