1 loquente Ephraim horror invasit Israhel et
deliquit in Baal et mortuus est
2 et nunc addiderunt ad peccandum
feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura
artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes
3 idcirco erunt quasi nubes matutina et
sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut
fumus de fumario
4 ego autem Dominus Deus tuus ex terra
Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me
5 ego cognovi te in deserto in terra solitudinis
6 iuxta pascua sua et adimpleti sunt et
saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei
7 et ero eis quasi leaena sicut pardus in via
Assyriorum
8 occurram eis quasi ursa raptis catulis et
disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri
scindet eos
9 perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium
tuum
10 ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in
omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et
principes
11 dabo tibi regem in furore meo et auferam
in indignatione mea
12 conligata est iniquitas Ephraim
absconditum peccatum eius
13 dolores parturientis venient ei ipse
filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum
14 de manu mortis liberabo eos de morte
redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita
est ab oculis meis
15 quia ipse inter fratres dividet adducet
urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et
desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis
|