1 verbum Domini quod factum est ad Iohel filium
Fatuhel
2 audite hoc senes et auribus percipite omnes
habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum
vestrorum
3 super hoc filiis vestris narrate et filii vestri
filiis suis et filii eorum generationi alterae
4 residuum erucae comedit lucusta et residuum
lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo
5 expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui
bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro
6 gens enim ascendit super terram meam fortis et
innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis
7 posuit vineam meam in desertum et ficum meam
decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius
8 plange quasi virgo accincta sacco super virum
pubertatis suae
9 periit sacrificium et libatio de domo Domini
luxerunt sacerdotes ministri Domini
10 depopulata est regio luxit humus quoniam
devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum
11 confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores
super frumento et hordeo quia periit messis agri
12 vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum
et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a
filiis hominum
13 accingite vos et plangite sacerdotes ululate
ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit
de domo Dei vestri sacrificium et libatio
14 sanctificate ieiunium vocate coetum congregate
senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum
15 a a a diei quia prope est dies Domini et quasi
vastitas a potente veniet
16 numquid non coram oculis vestris alimenta
perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio
17 conputruerunt iumenta in stercore suo demolita
sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum
18 quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia
non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt
19 ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa
deserti et flamma succendit omnia ligna regionis
20 sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem
suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit
speciosa deserti
|