1 verba Amos qui fuit in pastoralibus
de Thecuae quae vidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus
Hieroboam filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotus
2 et dixit Dominus de Sion rugiet et de
Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est
vertex Carmeli
3 haec dicit Dominus super tribus
sceleribus Damasci et super quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in
plaustris ferreis Galaad
4 et mittam ignem in domum Azahel et
devorabit domos Benadad
5 et conteram vectem Damasci et disperdam
habitatorem de campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et
transferetur populus Syriae Cyrenen dicit Dominus
6 haec dicit Dominus super tribus
sceleribus Gazae et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit
captivitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea
7 et mittam ignem in murum Gazae et
devorabit aedes eius
8 et disperdam habitatorem de Azoto et
tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt
reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus
9 haec dicit Dominus super tribus
sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint
captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum
10 et emittam ignem in murum Tyri et devorabit
aedes eius
11 haec dicit Dominus super tribus
sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in
gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem
suum et indignationem suam servaverit usque in finem
12 mittam ignem in Theman et devorabit aedes
Bosrae
13 haec dicit Dominus super tribus
sceleribus filiorum Ammon et super quattuor non convertam eum eo quod
dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum
14 et succendam ignem in muro Rabbae et
devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis
15 et ibit Melchom in captivitatem ipse et
principes eius simul dicit Dominus
|