1 haec dicit Dominus super tribus sceleribus
Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae
usque ad cinerem
2 et mittam ignem in Moab et devorabit
aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae
3 et disperdam iudicem de medio eius et
omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus
4 haec dicit Dominus super tribus
sceleribus Iuda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem
Domini et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quae
abierant patres eorum
5 et mittam ignem in Iuda et devorabit
aedes Hierusalem
6 haec dicit Dominus super tribus
sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit
argento iustum et pauperem pro calciamentis
7 qui conterunt super pulverem terrae
capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad
puellam ut violarent nomen sanctum meum
8 et super vestimentis pigneratis
accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui
9 ego autem exterminavi Amorreum a facie
eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et
contrivi fructum eius desuper et radices eius subter
10 ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti
et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei
11 et suscitavi de filiis vestris in
prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel
dicit Dominus
12 et propinabatis nazarenis vino et
prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis
13 ecce ego stridebo super vos sicut stridet
plaustrum onustum faeno
14 et peribit fuga a veloce et fortis non
obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam
15 et tenens arcum non stabit et velox
pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam
16 et robustus corde inter fortes nudus
fugiet in die illa dicit Dominus
|