1 haec
ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in principio germinantium
serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis
2 et factum est cum consummasset comedere herbam
terrae et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia
parvulus est
3 misertus est Dominus super hoc non erit
dixit Dominus
4 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce
vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit
simul partem
5 et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis
suscitabit Iacob quia parvulus est
6 misertus est Dominus super hoc sed et
istud non erit dixit Dominus Deus
7 haec ostendit mihi et ecce Dominus stans
super murum litum et in manu eius trulla cementarii
8 et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos
et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio
populi mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum
9 et demolientur excelsa idoli et
sanctificationes Israhel desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in
gladio
10 et misit Amasias sacerdos Bethel ad
Hieroboam regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel
non poterit terra sustinere universos sermones eius
11 haec enim dicit Amos in gladio morietur
Hieroboam et Israhel captivus migrabit de terra sua
12 et dixit Amasias ad Amos qui vides
gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis
13 et in Bethel non adicies ultra ut
prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est
14 et respondit Amos et dixit ad Amasiam non
sum propheta et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans
sycomoros
15 et tulit me Dominus cum sequerer gregem
et dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israhel
16 et nunc audi verbum Domini tu dicis non
prophetabis super Israhel et non stillabis super domum idoli
17 propter hoc haec dicit Dominus uxor tua
in civitate fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus
tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israhel captivus
migrabit de terra sua
|