1 orta autem fame super terram post eam
sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem
Palestinorum in Gerara
2 apparuitque ei Dominus et ait ne
descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi
3 et peregrinare in ea eroque tecum et
benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens
iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo
4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas
caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine
tuo omnes gentes terrae
5 eo quod oboedierit Abraham voci meae et
custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit
6 mansit itaque Isaac in Geraris
7 qui cum interrogaretur a viris loci
illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod
sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius
pulchritudinem
8 cumque pertransissent dies plurimi et ibi
demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum
iocantem cum Rebecca uxore sua
9 et accersito ait perspicuum est quod uxor
tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter
eam
10 dixitque Abimelech quare inposuisti nobis
potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande
peccatum praecepitque omni populo dicens
11 qui tetigerit hominis huius uxorem morte
morietur
12 seruit autem Isaac in terra illa et
invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus
13 et locupletatus est homo et ibat
proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est
14 habuit quoque possessionem ovium et
armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini
15 omnes puteos quos foderant servi patris
illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo
16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad
Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde
17 et ille discedens veniret ad torrentem
Gerarae habitaretque ibi
18 rursum fodit alios puteos quos foderant
servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim
appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat
19 foderunt in torrente et reppererunt aquam
vivam
20 sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae
adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo
quod acciderat vocavit Calumniam
21 foderunt et alium et pro illo quoque
rixati sunt appellavitque eum Inimicitias
22 profectus inde fodit alium puteum pro quo
non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos
Dominus et fecit crescere super terram
23 ascendit autem ex illo loco in Bersabee
24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum
Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et
multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
25 itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine
Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum
26 ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech
et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum
27 locutus est eis Isaac quid venistis ad me
hominem quem odistis et expulistis a vobis
28 qui responderunt vidimus tecum esse
Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
29 ut non facias nobis quicquam mali sicut
et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace
dimisimus auctum benedictione Domini
30 fecit ergo eis convivium et post cibum et
potum
31 surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque
eos Isaac pacifice in locum suum
32 ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac
adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam
33 unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi
inpositum est Bersabee usque in praesentem diem
34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith
filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci
35 quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae
|