1 et
factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens
2 surge vade ad Nineven civitatem magnam et praedica
in ea praedicationem quam ego loquor ad te
3 et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum
Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium
4 et coepit Iona introire in civitatem
itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve
subvertetur
5 et crediderunt viri ninevitae in Deo et
praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem
6 et pervenit verbum ad regem Nineve et
surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et
sedit in cinere
7 et clamavit et dixit in Nineve ex ore
regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non
gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant
8 et operiantur saccis homines et iumenta
et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab
iniquitate quae est in manibus eorum
9 quis scit si convertatur et ignoscat Deus
et revertatur a furore irae suae et non peribimus
10 et vidit Deus opera eorum quia conversi
sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut
faceret eis et non fecit
|