1 verbum Domini quod factum est ad Micham
Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super
Samariam et Hierusalem
2 audite populi omnes et adtendat terra et
plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo
3 quia ecce Dominus egreditur de loco suo
et descendet et calcabit super excelsa terrae
4 et consumentur montes subtus eum et
valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in
praeceps
5 in scelere Iacob omne istud et in
peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae
nonne Hierusalem
6 et ponam Samariam quasi acervum lapidum
in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta
eius revelabo
7 et omnia sculptilia eius concidentur et
omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem
quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis
revertentur
8 super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus
et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum
9 quia desperata est plaga eius quia venit
usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem
10 in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis
in domo Pulveris pulvere vos conspergite
11 et transite vobis habitatio Pulchra
confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae
accipiet ex vobis quae stetit sibimet
12 quia infirmata est in bonum quae habitat in
Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem
13 tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis
principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel
14 propterea dabit emissarios super
hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel
15 adhuc heredem adducam tibi quae
habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel
16 decalvare et tondere super filios
deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt
ex te
|