1 nunc vastaberis filia latronis obsidionem
posuerunt super nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel
2 et tu Bethleem Ephrata parvulus es in
milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus
eius ab initio a diebus aeternitatis
3 propter hoc dabit eos usque ad tempus in
quo parturiens pariet reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel
4 et stabit et pascet in fortitudine Domini
in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur
usque ad terminos terrae
5 et erit iste pax Assyrius cum venerit in
terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super
eum septem pastores et octo primates homines
6 et pascent terram Assur in gladio et
terram Nemrod in lanceis eius et liberabit ab Assur cum venerit in terram
nostram et cum calcaverit in finibus nostris
7 et erunt reliquiae Iacob in medio
populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non
expectat virum et non praestolatur filios hominum
8 et erunt reliquiae Iacob in gentibus in
medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis
in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui
eruat
9 exaltabitur manus tua super hostes tuos
et omnes inimici tui interibunt
10 et erit in die illa dicit Dominus auferam
equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas
11 et perdam civitates terrae tuae et
destruam omnes munitiones tuas et auferam maleficia de manu tua et divinationes
non erunt in te
12 et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas
de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum
13 et evellam lucos tuos de medio tui et
conteram civitates tuas
14 et faciam in furore et in indignatione
ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt
|