1 onus Nineve liber visionis Naum
Helcesei
2 Deus aemulator et ulciscens Dominus
ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et
irascens ipse inimicis suis
3 Dominus patiens et magnus fortitudine et
mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et
nebulae pulvis pedum eius
4 increpans mare et exsiccans illud et
omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos
Libani elanguit
5 montes commoti sunt ab eo et colles
adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in
eo
6 ante faciem indignationis eius quis
stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis
et petrae dissolutae sunt ab eo
7 bonus Dominus et confortans in die
tribulationis et sciens sperantes in se
8 et in diluvio praetereunte consummationem
faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae
9 quid cogitatis contra Dominum
consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio
10 quia sicut spinae se invicem
conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula
ariditate plena
11 ex te exivit cogitans contra Dominum
malitiam mente pertractans praevaricationem
12 haec dicit Dominus si perfecti fuerint et
ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te
ultra
13 et nunc conteram virgam eius de dorso tuo
et vincula tua disrumpam
14 et praecipiet super te Dominus non
seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et
conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es
15 ecce super montes pedes evangelizantis et
adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non
adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit
|