1 ascendit qui dispergat coram te qui custodit
obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde
2 quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut
superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum
corruperunt
3 clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in
coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores
consopiti sunt
4 in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae
sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia
5 recordabitur fortium suorum ruent in itineribus
suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum
6 portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum
dirutum
7 et miles captivus abductus est et ancillae eius
minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis
8 et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi
vero fugerunt state state et non est qui revertatur
9 diripite argentum diripite aurum et non est finis
divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus
10 dissipata et scissa et dilacerata et cor
tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies
omnium sicut nigredo ollae
11 ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum
leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui
exterreat
12 leo cepit sufficienter catulis suis et
necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina
13 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum
et succendam usque ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et
exterminabo de terra praedam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum
|