1 vae civitas sanguinum universa mendacii
dilaceratione plena non recedet a te rapina
2 vox flagelli et vox impetus rotae et equi
frementis et quadrigae ferventis equitis ascendentis
3 et micantis gladii et fulgurantis hastae
et multitudinis interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et
corruent in corporibus suis
4 propter multitudinem fornicationum
meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia quae vendidit gentes in
fornicationibus suis et familias in maleficiis suis
5 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum
et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis
ignominiam tuam
6 et proiciam super te abominationes et
contumeliis te adficiam et ponam te in exemplum
7 et erit omnis qui viderit te resiliet a
te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram
consolatorem tibi
8 numquid melior es ab Alexandria populorum
quae habitat in fluminibus aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri
eius
9 Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non
est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo
10 sed et ipsa in transmigrationem ducta est
in captivitatem parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super
inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi sunt in
conpedibus
11 et tu ergo inebriaberis eris despecta et
tu quaeres auxilium ab inimico
12 omnes munitiones tuae sicuti ficus cum
grossis suis si concussae fuerint cadent in os comedentis
13 ecce populus tuus mulieres in medio tui
inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes
tuos
14 aquam propter obsidionem hauri tibi
extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem
15 ibi comedet te ignis peribis gladio
devorabit te ut bruchus congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta
16 plures fecisti negotiationes tuas quam
stellae sunt caeli bruchus expansus est et avolavit
17 custodes tui quasi lucustae et parvuli tui
quasi lucustae lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus
est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint
18 dormitaverunt pastores tui rex Assur
sepelientur principes tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui
congreget
19 non est obscura contritio tua pessima est
plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia
super quem non transiit malitia tua semper
|