1 onus quod vidit Abacuc propheta
2 usquequo Domine clamabo et non exaudies
vociferabor ad te vim patiens et non salvabis
3 quare ostendisti mihi iniquitatem et
laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et
contradictio potentior
4 propter hoc lacerata est lex et non
pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum
propterea egreditur iudicium perversum
5 aspicite in gentibus et videte et
admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo
credet cum narrabitur
6 quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et
velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua
7 horribilis et terribilis est ex semet
ipsa iudicium et onus eius egredietur
8 leviores pardis equi eius et velociores
lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient
volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
9 omnes ad praedam venient facies eorum
ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem
10 et ipse de regibus triumphabit et tyranni
ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem
et capiet eam
11 tunc mutabitur spiritus et pertransibit
et corruet haec est fortitudo eius dei sui
12 numquid non tu a principio Domine Deus
meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut
corriperes fundasti eum
13 mundi sunt oculi tui ne videas malum et
respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et
taces devorante impio iustiorem se
14 et facies homines quasi pisces maris et
quasi reptile non habens principem
15 totum in hamo sublevavit traxit illud in
sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit
16 propterea immolabit sagenae suae et
sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius
electus
17 propter hoc ergo expandit sagenam suam et
semper interficere gentes non parcet
|