1 super custodiam meam stabo et figam gradum
super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam
ad arguentem me
2 et respondit mihi Dominus et dixit scribe
visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum
3 quia adhuc visus procul et apparebit in
finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et
non tardabit
4 ecce qui incredulus est non erit recta
anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet
5 et quomodo vinum potantem decipit sic
erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam
et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et
coacervabit ad se omnes populos
6 numquid non omnes isti super eum
parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat
non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum
7 numquid non repente consurgent qui
mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis
8 quia tu spoliasti gentes multas
spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et
iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea
9 vae qui congregat avaritiam malam domui
suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali
10 cogitasti confusionem domui tuae
concidisti populos multos et peccavit anima tua
11 quia lapis de pariete clamabit et lignum
quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit
12 vae qui aedificat civitatem in
sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate
13 numquid non haec a Domino sunt exercituum
laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient
14 quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini
quasi aquae operientes mare
15 vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et
inebrians ut aspiciat nuditatem eius
16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque
et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super
gloriam tuam
17 quia iniquitas Libani operiet te et
vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae
et civitatis et omnium habitantium in ea
18 quid prodest sculptile quia sculpsit
illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento
fictor eius ut faceret simulacra muta
19 vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi
tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et
omnis spiritus non est in visceribus eius
20 Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie
eius omnis terra
|