1 vae provocatrix et redempta civitas
columba
2 non audivit vocem et non suscepit
disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit
3 principes eius in medio eius quasi leones
rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane
4 prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes
eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem
5 Dominus iustus in medio eius non faciet
iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit
autem iniquus confusionem
6 disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum
desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates
eorum non remanente viro nec ullo habitatore
7 dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et
non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen
diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas
8 quapropter expecta me dicit Dominus in die
resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et
colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei
in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra
9 quia tunc reddam populis labium electum ut vocent
omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno
10 ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii
dispersorum meorum deferent munus mihi
11 in die illa non confunderis super cunctis
adinventionibus tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio
tui magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto
meo
12 et derelinquam in medio tui populum pauperem et
egenum et sperabunt in nomine Domini
13 reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec
loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi
pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat
14 lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et
exulta in omni corde filia Hierusalem
15 abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos
tuos rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra
16 in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion
non dissolvantur manus tuae
17 Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse
salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit
super te in laude
18 nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex
te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium
19 ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in
tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et
ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum
20 in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo
congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum
convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus
|