1 in mense octavo in anno secundo
Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo
prophetam dicens
2 iratus est Dominus super patres vestros
iracundia
3 et dices ad eos haec dicit Dominus
exercituum convertimini ad me ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit
Dominus exercituum
4 ne sitis sicut patres vestri ad quos
clamabant prophetae priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini
de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque
adtenderunt ad me dicit Dominus
5 patres vestri ubi sunt et prophetae
numquid in sempiternum vivent
6 verumtamen verba mea et legitima mea quae
mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et
conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis
secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis
7 in die vicesima et quarta undecimo mense
sabath in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium
Barachiae filium Addo prophetam dicens
8 vidi per noctem et ecce vir ascendens super
equum rufum et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum
equi rufi varii et albi
9 et dixi quid sunt isti domine mi et dixit
ad me angelus qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint haec
10 et respondit vir qui stabat inter myrteta
et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram
11 et responderunt angelo Domini qui stabat
inter myrteta et dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur
et quiescit
12 et respondit angelus Domini et dixit
Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus
iratus es iste septuagesimus annus est
13 et respondit Dominus angelo qui
loquebatur in me verba bona verba consolatoria
14 et dixit ad me angelus qui loquebatur in
me clama dicens haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion
zelo magno
15 et ira magna ego irascor super gentes
opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum
16 propterea haec dicit Dominus revertar ad
Hierusalem in misericordiis domus mea aedificabitur in ea ait Dominus
exercituum et perpendiculum extendetur super Hierusalem
17 adhuc clama dicens haec dicit Dominus
exercituum adhuc affluent civitates meae bonis et consolabitur Dominus adhuc
Sion et eliget adhuc Hierusalem
18 et levavi oculos meos et vidi et ecce
quattuor cornua
19 et dixi ad angelum qui loquebatur in me
quid sunt haec et dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et
Israhel et Hierusalem
20 et ostendit mihi Dominus quattuor fabros
21 et dixi quid isti veniunt facere qui ait
dicens haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo
eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua
gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda ut dispergerent eam
|