1 et
ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini et Satan stabat
a dextris eius ut adversaretur ei
2 et dixit Dominus ad Satan increpet
Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non
iste torris est erutus de igne
3 et Iesus erat indutus vestibus sordidis
et stabat ante faciem angeli
4 qui respondit et ait ad eos qui stabant
coram se dicens auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a
te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis
5 et dixit ponite cidarim mundam super
caput eius et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum
vestibus et angelus Domini stabat
6 et contestabatur angelus Domini Iesum
dicens
7 haec dicit Dominus exercituum si in viis
meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque iudicabis domum meam
et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt
8 audi Iesu sacerdos magne tu et amici tui
qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum
meum orientem
9 quia ecce lapis quem dedi coram Iesu
super lapidem unum septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam eius ait
Dominus exercituum et auferam iniquitatem terrae illius in die una
10 in die illa dicit Dominus exercituum
vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum
|