1 et conversus sum et levavi oculos meos et
vidi et ecce volumen volans
2 et dixit ad me quid tu vides et dixi ego
video volumen volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem
cubitorum
3 et dixit ad me haec est maledictio quae
egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est
iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur
4 educam illud dicit Dominus exercituum et
veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et
commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides eius
5 et egressus est angelus qui loquebatur in
me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur
6 et dixi quidnam est et ait haec est
amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum in universa terra
7 et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier
una sedens in medio amphorae
8 et dixit haec est impietas et proiecit eam in
medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius
9 et levavi oculos meos et vidi et ecce
duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas
milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum
10 et dixi ad angelum qui loquebatur in me
quo istae deferunt amphoram
11 et dixit ad me ut aedificetur ei domus in
terra Sennaar et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam
|