1 petite a Domino pluviam in tempore
serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in
agro
2 quia simulacra locuta sunt inutile et
divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur
idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor
3 super pastores iratus est furor meus et
super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Iuda
et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello
4 ex ipso angulus ex ipso paxillus ex ipso
arcus proelii ex ipso egredietur omnis exactor simul
5 et erunt quasi fortes conculcantes lutum
viarum in proelio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores
equorum
6 et confortabo domum Iuda et domum Ioseph
salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non
proieceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos
7 et erunt quasi fortes Ephraim et
laetabitur cor eorum quasi a vino et filii eorum videbunt et laetabuntur et
exultabit cor eorum in Domino
8 sibilabo eis et congregabo illos quia
redemi eos et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati
9 et seminabo eos in populis et de longe
recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et revertentur
10 et reducam eos de terra Aegypti et de
Assyriis congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non
invenietur eis locus
11 et transibit in maris freto et percutiet
in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur
superbia Assur et sceptrum Aegypti recedet
12 confortabo eos in Domino et in nomine
eius ambulabunt dicit Dominus
|