1 aperi Libane portas tuas et comedat ignis
cedros tuas
2 ulula abies quia cecidit cedrus quoniam
magnifici vastati sunt ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus
munitus
3 vox ululatus pastorum quia vastata est
magnificentia eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Iordanis
4 haec dicit Dominus Deus meus pasce pecora
occisionis
5 quae qui possederant occidebant et non
dolebant et vendebant ea dicentes benedictus Dominus divites facti sumus et
pastores eorum non parcebant eis
6 et ego non parcam ultra super habitantes
terram dicit Dominus ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui et
in manu regis sui et concident terram et non eruam de manu eorum
7 et pascam pecus occisionis propter hoc o
pauperes gregis et adsumpsi mihi duas virgas unam vocavi Decorem et alteram
vocavi Funiculos et pavi gregem
8 et succidi tres pastores in mense uno et
contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me
9 et dixi non pascam vos quod moritur
moriatur et quod succiditur succidatur et reliqui vorent unusquisque carnem
proximi sui
10 et tuli virgam meam quae vocabatur Decus
et abscidi eam ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis
11 et in irritum deductum est in die illa et
cognoverunt sic pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est
12 et dixi ad eos si bonum est in oculis
vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam
triginta argenteos
13 et dixit Dominus ad me proice illud ad
statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta
argenteos et proieci illos in domo Domini ad statuarium
14 et praecidi virgam meam secundam quae
appellabatur Funiculus ut dissolverem germanitatem inter Iudam et inter Israhel
15 et dixit Dominus ad me adhuc sume tibi
vasa pastoris stulti
16 quia ecce ego suscitabo pastorem in terra
qui derelicta non visitabit dispersum non quaeret et contritum non sanabit et
id quod stat non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet
17 o pastor et idolum derelinquens gregem
gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius brachium eius
ariditate siccabitur et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur
|