1 onus verbi Domini super Israhel dixit
Dominus extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo
2 ecce ego ponam Hierusalem superliminare
crapulae omnibus populis in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra
Hierusalem
3 et erit in die illa ponam Hierusalem
lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur
et colligentur adversum eam omnia regna terrae
4 in die illa dicit Dominus percutiam omnem
equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam et super domum Iuda aperiam
oculos meos et omnem equum populorum percutiam in caecitate
5 et dicent duces Iuda in corde suo confortentur
mihi habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum
6 in die illo ponam duces Iuda sicut caminum ignis
in lignis et sicut facem ignis in faeno et devorabunt ad dextram et ad
sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem rursum in loco
suo in Hierusalem
7 et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in
principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium
Hierusalem contra Iudam
8 in die illo proteget Dominus habitatores
Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David
quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu eius
9 et erit in die illa quaeram conterere omnes gentes
quae veniunt contra Hierusalem
10 et effundam super domum David et super
habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem
confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super
eum ut doleri solet in morte primogeniti
11 in die illa magnus erit planctus in Hierusalem
sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon
12 et planget terra familiae et familiae seorsum
familiae domus David seorsum et mulieres eorum seorsum
13 familiae domus Nathan seorsum et mulieres eorum
seorsum familiae domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiae Semei
seorsum et mulieres eorum seorsum
14 omnes familiae reliquae familiae et
familiae seorsum et mulieres eorum seorsum
|