1 senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et
videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui
respondit adsum
2 cui pater vides inquit quod senuerim et
ignorem diem mortis meae
3 sume arma tua faretram et arcum et
egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis
4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me
nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar
5 quod cum audisset Rebecca et ille abisset
in agrum ut iussionem patris expleret
6 dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum
loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei
7 adfer mihi venationem tuam et fac
cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar
8 nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
9 et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos
ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur
10 quas cum intuleris et comederit benedicat tibi
priusquam moriatur
11 cui ille respondit nosti quod Esau frater meus
homo pilosus sit et ego lenis
12 si adtractaverit me pater meus et senserit timeo
ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro
benedictione
13 ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili
mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi
14 abiit et adtulit deditque matri paravit illa
cibos sicut noverat velle patrem illius
15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat
domi induit eum
16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus
et colli nuda protexit
17 dedit pulmentum et panes quos coxerat
tradidit
18 quibus inlatis dixit pater mi et ille
respondit audio quis tu es fili mi
19 dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus
tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut
benedicat mihi anima tua
20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam
cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret
quod volebam
21 dixitque Isaac accede huc ut tangam te
fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non
22 accessit ille ad patrem et palpato eo
dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau
23 et non cognovit eum quia pilosae manus
similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi
24 ait tu es filius meus Esau respondit ego
sum
25 at ille offer inquit mihi cibos de
venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset
obtulit ei etiam vinum quo hausto
26 dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili
mi
27 accessit et osculatus est eum statimque ut sensit
vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor
agri cui benedixit Dominus
28 det tibi Deus de rore caeli et de
pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini
29 et serviant tibi populi et adorent te tribus
esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui
maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur
30 vix Isaac sermonem impleverat et egresso
Iacob foras venit Esau
31 coctosque de venatione cibos intulit
patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi
anima tua
32 dixitque illi Isaac quis enim es tu qui
respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau
33 expavit Isaac stupore vehementi et ultra
quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem
adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit
benedictus
34 auditis Esau sermonibus patris inrugiit
clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi
35 qui ait venit germanus tuus fraudulenter
et accepit benedictionem tuam
36 at ille subiunxit iuste vocatum est nomen
eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et
nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non
reservasti ait et mihi benedictionem
37 respondit Isaac dominum tuum illum
constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino
stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam
38 cui Esau num unam inquit tantum
benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu
magno fleret
39 motus Isaac dixit ad eum in pinguedine
terrae et in rore caeli desuper
40 erit benedictio tua vives gladio et
fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de
cervicibus tuis
41 oderat ergo semper Esau Iacob pro
benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus
patris mei ut occidam Iacob fratrem meum
42 nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens
et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut
occidat te
43 nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens
fuge ad Laban fratrem meum in Haran
44 habitabisque cum eo dies paucos
donec requiescat furor fratris tui
45 et cesset indignatio eius
obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc
cur utroque orbabor filio in una die
46 dixit quoque Rebecca ad Isaac
taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe
huius terrae nolo vivere
|