1 onus
verbi Domini ad Israhel in manu Malachi
2 dilexi vos dicit Dominus et dixistis in
quo dilexisti nos nonne frater erat Esau Iacob dicit Dominus et dilexi Iacob
3 Esau autem odio habui et posui montes
eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti
4 quod si dixerit Idumea destructi sumus
sed revertentes aedificabimus quae deserta sunt haec dicit Dominus exercituum
isti aedificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus
cui iratus est Dominus usque in aeternum
5 et oculi vestri videbunt et vos dicetis
magnificetur Dominus super terminum Israhel
6 filius honorat patrem et servus dominum
suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est
timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen
meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum
7 offertis super altare meum panem pollutum
et dicitis in quo polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta est
8 si offeratis caecum ad immolandum nonne
malum est et si offeratis claudum et languidum nonne malum est offer illud duci
tuo si placuerit ei aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum
9 et nunc deprecamini vultum Dei ut
misereatur vestri de manu enim vestra factum est hoc si quo modo suscipiat
facies vestras dicit Dominus exercituum
10 quis est in vobis qui claudat ostia et
incendat altare meum gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus
exercituum et munus non suscipiam de manu vestra
11 ab ortu enim solis usque ad occasum
magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur
nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus
exercituum
12 et vos polluistis illud in eo quod
dicitis mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum
igni qui illud devorat
13 et dixistis ecce de labore et exsuflastis
illud dicit Dominus exercituum et intulistis de rapinis claudum et languidum et
intulistis munus numquid suscipiam illud de manu vestra dicit Dominus
14 maledictus dolosus qui habet in grege suo
masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit
Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus
|