1 et nunc ad vos mandatum hoc o sacerdotes
2 si nolueritis audire et si nolueritis
ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in
vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam
non posuistis super cor
3 ecce ego proiciam vobis brachium et
dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos
secum
4 et scietis quia misi ad vos mandatum
istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum
5 pactum meum fuit cum eo vitae et pacis et
dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pavebat
6 lex veritatis fuit in ore eius et iniquitas
non est inventa in labiis eius in pace et in aequitate ambulavit mecum et
multos avertit ab iniquitate
7 labia enim sacerdotis custodient
scientiam et legem requirent ex ore eius quia angelus Domini exercituum est
8 vos autem recessistis de via et
scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus
exercituum
9 propter quod et ego dedi vos
contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et
accepistis faciem in lege
10 numquid non pater unus omnium nostrum
numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum
fratrem suum violans pactum patrum nostrorum
11 transgressus est Iuda et abominatio facta
est in Israhel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini
quam dilexit et habuit filiam dei alieni
12 disperdat Dominus virum qui fecerit hoc
magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob et offerentem munus Domino
exercituum
13 et hoc rursum fecistis operiebatis
lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad
sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra
14 et dixistis quam ob causam quia Dominus
testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec
particeps tua et uxor foederis tui
15 nonne unus fecit et residuum spiritus
eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et
uxorem adulescentiae tuae noli despicere
16 cum odio habueris dimitte dicit Dominus
Deus Israhel operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum
custodite spiritum vestrum et nolite despicere
17 laborare fecistis Dominum in sermonibus
vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui
facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est
Deus iudicii
|