Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 1.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Sapientia

1.

1 diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in

 bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum

2 quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet

 autem eis qui fidem habent in illum

3 perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem

 virtus corripit insipientes

4 quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec

 habitabit in corpore subdito peccatis

5 sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet

 se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur

 superveniente iniquitate

6 benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit

 maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus

 et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor

7 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod

 continet omnia scientiam habet vocis

8 propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec

 praeteriet illum corripiens iudicium

9 in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum

 autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem

 iniquitatum illius

10 quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum

 non abscondetur

11 custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a

 detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in

 vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam

12 nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque

 adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum

13 quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione

 vivorum

14 creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis

 terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec

 inferorum regnum in terra

15 iustitia enim inmortalis est

16 impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et

 aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad

 illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License