Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 2.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

2.

1 dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum

 taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine

 hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis

2 quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non

 fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo

 scintillae ad commovendum cor nostrum

3 quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur

 tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium

 nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis

 solis et a calore illius adgravata

4 et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo

 memoriam habebit operum nostrorum

5 umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio

 finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur

6 venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam

 tamquam in iuventute celeriter

7 vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat

 nos flos temporis

8 coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit

 quod non pertranseat luxuria nostra

9 ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars

 nostra et haec est sors

10 opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec

 veterani revereamur canos multi temporis

11 sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum

 est enim inutile invenitur

12 circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et

 contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata

 legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae

13 promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat

14 factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum

15 gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est

 aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius

16 tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a

 viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima

 iustorum et gloriatur patrem Deum se habere

17 videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus

 quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius

18 si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit

 eum de manu contrariorum

19 contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus

 reverentiam illius et probemus patientiam ipsius

20 morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus

 ex sermonibus illius

21 haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos

 malitia eorum

22 et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt

 iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum

23 quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad

 imaginem suae similitudinis fecit illum

24 invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum

25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License