Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 4.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4.

1 melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in

 memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines

2 cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se

 duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum

 certaminum praemium vincens

3 multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria

 vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum

 conlocabunt

4 et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a

 vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur

5 confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis

 et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti

6 ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt

 nequitiae adversus parentes in interrogatione sua

7 iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio

 erit

8 senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero

 annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus

9 et aetas senectutis vita inmaculata

10 placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores

 translatus est

11 raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio

 decipiat animam illius

12 fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia

 concupiscentiae transvertit sensum sine malitia

13 consummatus in brevi explevit tempora multa

14 placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit

 educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non

 intellegentes nec ponentes in praecordiis talia

15 quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et

 respectus in electos illius

16 condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus

 celerius consummata longam vitam iniusti

17 videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid

 cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus

18 videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit

19 et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia

 inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos

 sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad

 supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum

 periet

20 venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et

 traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License