Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 5.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5.

1 tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se

 angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum

2 videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in

 subitatione insperatae salutis

3 dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam

 spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in

 similitudine inproperii

4 nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem

 illorum sine honore

5 quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos

 sors illorum est

6 ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit

 nobis et sol non est ortus nobis

7 lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et

 ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus

8 quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio

 contulit nobis

9 transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius

 percurrens

10 et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius

 cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam

 carinae illius in fluctibus

11 aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur

 argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum

 verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem

 commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur

 itineris illius

12 aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus

 aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius

13 sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem

 signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra

 consumpti sumus

14 talia dixerunt et peccaverunt

15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur

 et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et

 tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria

 hospitis unius diei praetereuntis

16 iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces

 eorum et cogitatio illorum apud Altissimum

17 ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu

 Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet

 illos

18 accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad

 ultionem inimicorum

19 induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium

 certum

20 sumet scutum inexpugnabilem aequitatem

21 acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo

 orbis terrarum contra insensatos

22 ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene

 curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum

 insilient

23 et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet

 in illos aqua maris et flumina concurrent duriter

24 contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo

 venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram

 iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License