Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 6.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6.

1 melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam

 fortis

2 audite ergo reges et intellegite discite iudices finium

 terrae

3 praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis

 vobis in turbis nationum

4 quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab

 Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes

 scrutabitur

5 quoniam cum essetis ministri regni illius non recte

 iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum

 voluntatem Dei ambulastis

6 horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum

 in his qui praesunt fiet

7 exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter

 tormenta patientur

8 non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec

 reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum

 ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus

9 fortioribus autem fortior instat cruciatio

10 ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis

 sapientiam et non excidatis

11 qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui

 didicerint ista invenient quid respondeant

12 concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis

 disciplinam

13 clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile

 videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui

 quaerunt illam

14 praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat

15 qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem

 enim illam foribus suis inveniet

16 cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui

 vigilaverit propter illam cito erit securus

17 quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit

 se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis

18 initium enim illius verissima est disciplinae

 concupiscentia

19 cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio

 legum illius est custoditio autem legum consummatio

 incorruptionis est

20 incorruptio autem facit esse proximum Deo

21 concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum

 perpetuum

22 si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi

 diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis

23 []

24 quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam

 et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio

 nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et

 non praeteribo veritatem

25 neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non

 erit particeps sapientiae

26 multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et

 rex sapiens populi stabilimentum est

27 ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit

 vobis




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License