8.
1 adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit
omnia suaviter
2 hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi
sponsam
mihi adsumere et amator factus sum formae illius
3 generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et
omnium Dominus dilexit
illam
4 doctrix est
enim disciplinae Dei et electrix operum illius
5 et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae
locupletius quae omnia operatur
6 si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam
illa est artifex
7 et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent
virtutes sobrietatem enim
et sapientiam docet et iustitiam et
virtutem quibus utilius
nihil est in vita hominibus
8 et si
multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita
et de futuris aestimat scit
versutias sermonum et dissolutiones
argumentorum signa et
monstra scit antequam fiant et eventus
temporum et
saeculorum
9 proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens
quoniam communicabit mecum
de bonis et erit adlocutio
cogitationis et taedii mei
10 habebo
propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud
seniores iuvenis
11 acutus
inveniar in iudicio et in conspectu potentium
admirabilis ero et facies principum mirabuntur me
12 tacentem me
sustinebunt et loquentem me respicient et
sermocinante plura
manus ori suo inponent
13 propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam
aeternam his qui post me futuri sunt relinquam
14 disponam populos et nationes mihi erunt subiectae
15 timebunt me audientes reges horrendi in multitudine
videbor
bonus et in bello fortis
16 intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim
habet
amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius
sed laetitiam et gaudium
17 haec cogitans apud me et commemorans in corde meo
quoniam
inmortalitas est in cogitatione sapientiae
18 et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum
illius honestas sine defectione et in certamine loquellae
illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum
ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem
19 puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam
20 et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
21 et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens
nisi
Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc
donum adii Dominum et
deprecatus sum illum et dixi ex totis
praecordiis meis
|